monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 220, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 220, 6.

1 De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiamsi tibi omnes fideles sint, nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum Deum, sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire; ac per hoc qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas?
2 Quod ut fiat, necesse est multa quae Deo displicent, fiant: nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui Deum diligunt, quam in eis qui mundum diligunt, aliquando satiantur.
3 Propter quod dicit divina Scriptura: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt.
4 Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est.
5 Et mundus transit et concupiscentia eius: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Ioan. II, 15-17).
6 Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas; quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam, qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae Deus prohibet, et facientibus comminatur?
7 Propter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur.
Augustinus HOME