Augustinus, Epistolae, 220, 5.
1 | Ista quae omnibus patent tot et tanta mala, quae a te, posteaquam coniugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? |
2 | Christianus es, cor habes, Deum times: tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere poenitentiam, propter quam tibi credo Dominum parcere, et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est; sed si illud audias quod scriptum est, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem (Eccli. V, 8). |
3 | Iustam quidem dicis habere te causam, cuius iudex ego non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est; numquid coram Deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona saeculi huius dilexisses, quae tanquam servus Dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti; et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris: ubi cum amantur bona, perpetrantur mala, pauca quidem a te, sed multa propter te; et cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere in aeternum noceant? |