Augustinus, Epistolae, 220, 4.
1 | Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti: sed navigasse obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus (Rom. XIII, 1); uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. |
2 | Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstupui: dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta; et tamen haeresis eorum qui verum Filium Dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. |
3 | Iamvero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrymarum? |
4 | Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, et forsitan mentiuntur. |