monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 220, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 220, 3.

1 Audi ergo me, imo Dominum Deum nostrum per ministerium infirmitatis meae.
2 Recole qualis fueris, adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua, et recenti eius obitu quomodo tibi vanitas saeculi huius horruerit, et quomodo concupieris servitutem Dei.
3 Nos novimus, nos testes sumus quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris collocutus.
4 Soli tecum eramus, ego et frater Alypius.
5 Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint.
6 Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere in qua servi Dei monachi vivunt.
7 Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti, ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi Ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam vitam agerent, sicut dicit Apostolus, In omni pietate et castitate (I Tim. II, 2); tu autem ex hoc mundo nihil quaereres, nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae, et inter arma corporalia spiritualibus armis tutius fortiusque munitus?
Augustinus HOME