Augustinus, Epistolae, 220, 2.
1 | Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt, et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia, aliquando inutilia; quia homines sunt, et sicut possunt ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti die. |
2 | Secundum autem Deum ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit; non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possunt loqui. |
3 | Nam et ego semper desideravi, et nunquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. |
4 | Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar, imbecillitate corporis fatigatus. |
5 | Nunc ergo, fili, audi me, saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis nunquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris, et cavens ne ad eos ad quos nollem, mea epistola perveniret. |
6 | Unde peto ut ignoscas, si me putas plus timuisse quam debui: tamen dixi quod timui. |