monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 220, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 220, 1.

1 Fideliorem hominem, et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, nunquam potui reperire, quam nunc obtulit Dominus servum et ministrum Christi, diaconum Paulum, ambobus nobis charissimum, ut aliquid tibi loquerer, non pro potentia tua, et honore quem geris in isto saeculo maligno; nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quamdiu sit, semper incertum est; sed pro illa salute quam nobis promisit Christus: qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona huius saeculi magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit.
2 Resurrexit enim a mortuis, nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Augustinus HOME