Augustinus, Epistolae, 219, 3.
1 | Proinde sicut per suam poenitentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis: cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes. |
2 | Hanc eius correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus eius error scandalum fuit. |
3 | Quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. |
4 | Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis Beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini. |
5 | Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri. |