monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 219, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 219, 2.

1 Quam tamen eius emendationem nequaquam forte implere possemus, nisi vos ante, quae in eo mendosa fuerant, damnaretis.
2 Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis ac ministris suis, qui dixit, Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39), per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem.
3 Idem suae domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa; per nos bene composita restauravit.
4 Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per vos eradicavit, et noxia; utilia per nos et fecunda plantavit.
5 Non itaque nobis, sed eius misericordiae demus gloriam, in cuius manu sumus et nos et sermones nostri.
6 Et sicut in supradicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit; sic etiam Sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur.
7 Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi severitate correctum.
8 Etsi enim aliud per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae saluti necessarium una charitas fecit.
9 Unus ergo Deus fecit, quoniam Deus charitas est (I Ioan. IV, 8, 16).
Augustinus HOME