monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 219, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 219, 1.

1 Filium nostrum Leporium apud vestram Sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos, posteaquam inde exturbatus est, venisset, salubriter perturbatum, corrigendum sanandumque suscepimus.
2 Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos; ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos (I Thess. V, 14).
3 Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto, eodemque non parvo, ut de unigenito Filie Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, cum autem venit plenitudo temporis Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 1, 14), non recta quaedam saperet, nec vera sentiret; negans Deum hominem factum, ne videlicet substantiae divinae, qua aequalis est Patri, indigna mutatio vel corruptio sequeretur; nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus alienum est; cum, sicuti potuimus, adiuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis: praesertim quia cum hoc admoneret Vas electionis, adiecit, Intendens teipsum, ne et tu tenteris, ne ita se quidam ad provectum spiritualem pervenisse gauderent, ut se iam non posse tentari tanquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi: Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, seipsum seducit (Galat. VI, 1-3), dilectissimi et honorabiles fratres.
Augustinus HOME