1 | Desiderant te parentes tui, fideliter congratulantes meliori spei tuae quam in Domino habere coepisti. |
2 | Nos autem te sive absentem corpore sive praesentem, in uno spiritu habere cupimus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut quolibet loco fuerit caro nostra, nullo modo separata possit esse anima nostra. |
3 | Gratissime accepimus cilicia quae misisti, ubi nos de frequentanda et servanda humilitate orationum prior ipse monuisti. |