Augustinus, Epistolae, 218, 3.
1 | Vigila ergo et ora, ne intres in tentationem (Marc. XIV, 38). |
2 | Ipsa quippe oratio admonet te quod indigeas adiutorio Domini tui, ne spem bene vivendi in te ponas. |
3 | Oras enim non iam ut accipias divitias et honores praesentis saeculi, aut aliquid vanitatis humanae, sed ne intres in tentationem: quod utique si homo sibi praestare posset volendo, non posceretur orando. |
4 | Quapropter, ut non intremus in tentationem, si voluntas sufficeret, non oraremus; quae tamen si deesset, nec orare possemus. |
5 | Adsit ergo ut velimus, oremus autem ut valeamus quod voluerimus, cum ipso donante recte sapuerimus. |
6 | Quod bonum quoniam iam coepisti, est unde gratias agas Quid enim habes quod non accepisti? |
7 | Si autem accepisti, cave ne glorieris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7), hoc est, quasi ex te ipso habere potueris. |
8 | Sciens autem unde acceperis, ab illo pete ut perficiatur, a quo datum est ut inciperetur. |
9 | Cum timore itaque et tremore tuam salutem operare. |
10 | Deus est enim qui operatur in te et velle, et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13): quoniam praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX), atque ab ipso gressus hominis diriguntur, et viam eius volet (Psal. XXXVI, 23). |
11 | Haec cogitatio sancta servabit te, ut sapientia tua pietas sit; id est, ut ex Deo sis bonus, et Christi gratiae non ingratus. |