monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 218, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 218, 2.

1 Sapere te oportet, fili, ut perseveres, quia sapuisti ut eligeres.
2 Sit hoc ipsum sapientiae tuae, scire cuius donum hoc est.
3 Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et deducet velut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum velut meridiem (Psal. XXXVI, 5).
4 Ipse faciet rectos cursus tuos, et itinera tua in pace producet (Prov. IV, 27).
5 Sicut sprevisti quod sperabas in saeculo, ne in abundantia divitiarum gloriareris, quas more filiorum saeculi huius concupiscere coeperas; ita nunc ad tollendum iugum Domini et sarcinam eius, in virtute tua non confidas; et illud lene erit, et haec levis (Matth. XI, 29, 30).
6 Pariter quippe improbantur in Psalmo et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7).
7 Ergo divitiarum gloriam non iam habebas, sed quam habere cupiebas, prudentissime contempsisti.
8 Cave ne tibi subrepat in tua virtute confidere; homo es enim, et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Ierem. XVII, 5).
9 Sed plane in Deo tuo toto corde confide, et ipse erit virtus tua, in qua pius gratusque confidas, cui dicas humiliter et fideliter, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2): quia et ipsa charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18), non per vires nostras, id est humanas, diffunditur in cordibus nostris, sed sicut dicit Apostolus, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
Augustinus HOME