monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 218, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 218, 1.

1 Conversatio tua fortior atque fructuosior ad Dominum Deum nostrum, magnum nobis attulit gaudium.
2 Elegisti enim a iuventute doctrinam, ut invenias usque ad canos sapientiam (Eccli. VI, 18).
3 Cani sunt ergo sensus hominis, et senectutis aetas vita immaculata (Sap. IV, 9).
4 Quam donet tibi Dominus petenti, quaerenti atque pulsanti, qui novit bona data dare filiis suis (Matth. VII, 11).
5 Quamvis enim abundent tibi exhortatores et exhortationes ad viam salutis et gloriae sempiternae, maxime ipsa gratia Christi, quae tibi tam salubriter in corde tuo locuta est; tamen etiam nos pro dilectionis officio, quam tibi debemus, afferimus aliquid exhortationis in hac resalutatione nostra, qua te non pigrum vel dormientem excitemus, sed provocemus incitemusque currentem.
Augustinus HOME