monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, 217, 7, 29. <<<    

Augustinus, Epistolae, 217, 7, 30.

1 Quamobrem ut hunc ad te sermonem aliquando concludam: si negas orandum esse ut qui nolunt credere, velint credere, si negas agendas esse Deo gratias, quoniam credere voluerunt qui nolebant credere; aliter tecum agendum est, ut non sic erres, aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem.
2 Si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos Deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut velint credere, et pro eis qui adversantur et contradicunt legi eius atque doctrinae, ut ei credant eamque sectentur; si sentis atque consentis debere nos etiam Deo agere gratias ac solere pro talibus, cum ad fidem eius doctrinamque conversi, volentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis voluntates hominum Dei gratia praeveniri, et ut bonum velint homines quod nolebant, Deum facere, qui rogatur ut faciat, et cui nos novimus agere gratias dignum et iustum esse cum fecerit.
3 Dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater.
Augustinus HOME