monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, Epistolae, 217, 7, 28. <<<     >>> 30.

Augustinus, Epistolae, 217, 7, 29.

1 Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines qui erant aversi et adversi, convertuntur ad Deum, et velle incipiunt quod nolebant, et habere fidem quam non habebant; quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamvis non oretur ab eis: ipsi enim quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)?
2 Cum vero factum fuerit quod oratur, ei qui fecit aguntur gratiae, et pro eis et ab eis.
3 Deo rationibus autem iam fidelium, quas et pro se et pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo quod esse coeperunt, et de gratiarum actionibus, quia proficiunt, confligendum esse tecum non puto; contra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque communis.
4 Illi quippe omnia ad fidelem piamque vitam hominum pertinentia ita tribuunt libero voluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domino putent esse poscenda: tu autem, si ea quae de te audio vera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonae, hoc est piae voluntatis, non vis donum esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis ut credere incipiamus; caetera autem religiosae vitae bona Deum per gratiam suam iam ex fide petentibus, quaerentibus, pulsantibus, donare consentis.
5 Nec attendis ideo pro infidelibus Deum rogari ut credant, quoniam Deus donat et fidem; ideo pro eis et qui crediderint, Deo gratias agi, quoniam donavit et fidem.
Augustinus HOME