monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, 217, 7, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 217, 7, 28.

1 Haec et alia testimonia divina, quae commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum, et praevenire in hominibus bonarum merita voluntatum; ita ut voluntas per antecedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur.
2 Hoc et gratiarum actio indicat quod oratio; oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus.
3 Qui enim est orandus ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda cum fecerit: unde idem dicit apostolus ad Ephesios, Propter hoc et ego, audita fide vestra in Domino Iesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ibid. 15).
Augustinus HOME