Augustinus, Epistolae, 217, 7, 27.
1 | Numquid postremo apostolum Paulum pro Iudaeis infidelibus habentem talia vota culpabis? |
2 | de quibus ait: Bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem (Rom. X, 1). |
3 | Qui etiam Thessalonicensibus dicit: De caetero, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et glorificetur, sicut etiam apud vos; et ut eruamur ab iniquis et malis hominibus: non enim omnium est fides (II Thess. III, 1, 2). |
4 | Quomodo curreret et glorificaretur verbum Dei, nisi ad fidem conversis eis quibus praedicaretur; quandoquidem iam credentibus dicit, quemadmodum et apud vos? |
5 | Scit certe hoc ab illo fieri, quem vult rogari ut hoc faciat, ut etiam eruatur ab iniquis et malis hominibus; qui profecto et illis orantibus non erant credituri. |
6 | Propter quod addidit, non enim est omnium fides; tanquam diceret, Non enim apud omnes etiam vobis orantibus glorificabitur verbum Dei: quia ipsi utique fuerant credituri qui ordinati erant in vitam aeternam, praedestinati in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, et electi in ipso ante mundi constitutionem (Eph. 1, 4, 5); sed ideo Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. |
7 | Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere quod rogari se praecipit ut faciat. |