Augustinus, Epistolae, 217, 7, 26.
1 | Sed inter haec duodecim reperies fortasse aliquid, quod negandum vel dubitandum putes, et unde nos operosius disputare compellas. |
2 | Numquid et orare prohibebis Ecclesiam pro infidelibus, ut sint fideles; pro iis qui nolunt credere, ut velint credere; pro iis qui ab eius lege doctrinaque dissentiunt, ut legi eius doctrinaeque consentiant, ut det illis Deus quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum, et aures audiendi (Baruch II, 31), quas utique acceperant, de quibus Salvator ipse dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9)? |
3 | Numquid ubi audieris sacerdotem Dei ad eius altare populum hortantem ad Deum orandum, vel ipsum clara voce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam venire compellat, non respondebis, Amen? |
4 | An etiam huius fidei sanitati contraria disputabis? |
5 | Numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse elamabis vel susurrabis, ubi pro inimicis fidei christianae, ut etiam ipsi ad eam convertantur, orare nos docet? |