monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, 217, 6, 24. <<<    

Augustinus, Epistolae, 217, 6, 25.

1 Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus, verum etiam singulis id confici, ut confiteamur gratia Dei praeveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius praeparari, quam propter earum meritum dari.
2 Aut si aliquid earum duodecim esse verum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriae mandentur, distinctiusque teneantur; non te pigeat rescribere ut sciam, et ea quam mihi Dominus dederit, facultate respondeam.
3 Ego enim haereticum quidem pelagianum te esse non credo; sed ita te esse volo, ut nihil illius ad te transeat, vel in te relinquatur erroris.
Augustinus HOME