monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, 217, 6, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 217, 6, 24.

1 Quomodo Deus exspectat voluntates hominum, ut praeveniant eum quibus det gratiam; cum gratias ei non immerito agamus de iis quibus non ei credentibus, et eius doctrinam voluntate impia persequentibus, misericordiam praerogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit?
2 Utquid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit?
3 Utquid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana?
4 Apostolus Paulus, Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22-24).
5 Utquid magnificabant Deum, si non Deus ad seipsum cor illius viri suae gratiae bonitate converterat, quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset (I Cor. VII, 25), ea fide quam aliquando vastabat?
6 Ipsum etiam verbum quod posuit, quem nisi Deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat?
7 Quid est enim, in me magnificabant Deum, nisi in me Deum magnificum praedicabant?
8 Quomodo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat?
9 et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat?
Augustinus HOME