Augustinus, Epistolae, 217, 6, 22.
1 | Quomodo dicitur propterea quibusdam non dari, quibusdam morituris parvulis Dei gratia dari, quia eorum futuras praevidet voluntates, quas habituri essent si viverent; cum secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat sive bonum sive malum, sicut Apostolus definit (II Cor. V, 10)? |
2 | Quomodo secundum voluntates suas futuras homines iudicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne; cum dicat Scriptura, Felices mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13)? |
3 | quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec vita prolixior, iudicabit Deus: nullumque accipit beneficium, qui rapitur ne malitia mutet intellectum eius; quia et pro illa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit: nec gaudendum est de iis quos in fide recta et vita bona novimus esse defunctos, ne secundum aliqua scelera iudicentur, quae fuerant, si viverent, fortasse facturi: nec dolendi vel detestandi sunt ii qui vitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si viverent, acturi fuerant poenitentiam, pieque victuri, et secundum ista sunt iudicandi: totusque ille de Mortalita te liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abiiciendus est, in quo tota eius intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quando huius vitae tentationibus auferuntur, deinceps in beatissima securitate mansuri. |
4 | Sed quoniam hoc falsum non est, et sine dubitatione felices sunt mortui qui in Domino moriuntur; ridendus est et exsecrandus error quo putatur quod homines secundum suas futuras, quae morientium non sunt futurae, iudicandi sunt voluntates. |