monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, 217, 6, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, Epistolae, 217, 6, 21.

1 Quomodo non gratiae Dei est, non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem; cum finis ipse vitae huius non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit utique Deus etiam hoc beneficium non perseveraturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia mutet intellectum illius?
2 Non enim recipiet homo seu bonum seu malum, nisi secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit.
Augustinus HOME