1 | Quomodo ut detur gratia divina, voluntas meretur humana; si eis quibus datur, gratuita misericordia datur, ut vera sit gratia? |
2 | Quomodo in hac re merita pensantur voluntatis humanae; quandoquidem illis quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito, nulla voluntate distantibus, sed unam cum eis quibus datur, habentibus causam, iusto tamen iudicio Dei non datur (non enim est iniquitas apud Deum [Rom. IX, 14] ); ut intelligant quibus datur, quam gratis eis detur, quando iuste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam iuste non datur? |