1 | Recognoscis me, ut puto, in iis quae nos scire dixi, non omnia quae ad fidem catholicam pertinent commemorare voluisse, sed ea tantum quae ad istam, quae inter nos agitur, de Dei gratia quaestionem, utrum praecedat haec gratia, an subsequatur hominis voluntatem; hoc est, ut planius id eloquar, utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat ut velimus. |
2 | Si ergo istas duodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater, nobiscum tenes, ago Deo gratias; quas profecto non veraciter agerem, nisi gratia Dei fieret ut teneres. |