Augustinus, Epistolae, 217, 5, 16.
1 | Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1o Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicuius vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in huius vitae venire miserias: sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens iusta damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo. |
2 | - 2o Scimus gratiam Dei nec parvulis nec maioribus secundum merita nostra dari. |
3 | - 3o Scimus maioribus ad singulos actus dari. |
4 | - 4o Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis. |
5 | - 5o Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari. |
6 | - 6o Scimus eis quibus non datur, iusto iudicio Dei non dari. |
7 | - 7o Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum. |
8 | - 8o Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. |
9 | Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. |
10 | Propter quod et illis qui hoc Sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). |
11 | Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, iudicantur. |
12 | - 9o Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent. |
13 | - 10o Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio. |
14 | - 11o Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui iam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint. |
15 | - 12o Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tanquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere. |