monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 217, 4, 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, 217, 4, 15.

1 Sed de hac re, id est, cur quidam non permansuri in fide et sanctitate christiana, tamen accipiant ad tempus hanc gratiam, et dimittantur hic vivere donec cadant, cum possint rapi de hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, quod de sancto immatura aetate defuncto scriptum est in libro Sapientiae (Sap. IV, 11); quaerat quisque ut potuerit, et si invenerit praeter hanc quae a me reddita est, aliam probabilem rationem, a rectae fidei regula non recedens, teneat eam, et ego cum illo, si me non latuerit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus donec nobis Deus revelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis Litteris admonemur (Philipp. III, 15, 16).
2 Pervenimus autem in ea quae ad fidem veram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est, adiuvante illo atque miserante, cui dicimus, Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11), ut ab eis nullo modo deviemus.
3 DUODECIM SENTENTIAE CONTRA PELAGIANOS.
Augustinus HOME