1 | Iamvero ut perseverent in eo quod esse coeperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. |
2 | Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. |
3 | Ad hoc dicitur: Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). |
4 | Propter huius timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tanquam securi alta sapiamus, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus territi cum timore et tremore gradiamur viam iustam, donec ex hac vita, quae tentatio est super terram (Iob. VII, 1), transeamus ad aliam, ubi iam non sit elatio comprimenda, nec contra eius suggestiones tentationesque luctandum. |