monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 217, 4, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 217, 4, 13.

1 Propterea Deus ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciverit, sic illa disposuit, ut quosdam non credentes ad fidem suam, orationes credentium pro eis exaudiendo, convertat; unde refutentur, et, si ille est eis propitius, corrigantur qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur; aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur.
2 Non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint; aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt; et plerumque pro eis oramus, qui cum legant vel audiant, nolunt credere: sed oramus ut voluntas corrigatur, doctrinae consentiatur, natura sanetur.
Augustinus HOME