monumenta.ch > Augustinus > 12
>>> Augustinus, Epistolae, 217, 4, 13.

Augustinus, Epistolae, 217, 4, 12.

1 Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina, sicut pelagiana perversitas desipit; sed ad singulos actus datur illius voluntate, de quo scriptum est, Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10): quia et liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus, et lex Dei atque doctrina, quamvis sancta et iusta et bona (Rom. VII, 12), tamen occidit, si non vivificet Spiritus (II Cor. III, 6), per quem fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur.
2 Quapropter ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16): non quia velle non debemus et currere; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere.
3 Unde et ipse Dominus Iesus credentes a non credentibus, id est, ab irae vasis vasa misericordiae discernens, Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Ioan. VI, 65): et utique, ut hoc diceret, in eius doctrina fuerant scandalizati discipuli eius, qui eum postea non sunt secuti.
4 Non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam: quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam.
Augustinus HOME