monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 217, 3, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 217, 3, 11.

1 Sed ipse Mediator intrat in domum fortis (Matth. XII, 29), id est in hoc saeculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est, quod potestatem habeat mortis (Hebr. II, 14).
2 Intrat in domum fortis, id est, in suo dominatu habentis genus humanum; et prius alligat eum, id est, eius coercet et cohibet potestatem, potestatis suae fortioribus vinculis; et sic eripit vasa eius, quaecumque praedestinavit eripere, arbitrium eorum ab eius potestate liberans, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate.
3 Proinde hoc opus est gratiae, non naturae.
4 Opus est, inquam, gratiae, quam nobis attulit secundus Adam; non naturae, quam totam perdidit in semetipso primus Adam.
5 Opus est gratiae tollentis peccatum, et vivificantis mortuum peccatorem; non opus legis ostendentis peccatum, nec a peccato vivificantis.
6 Nam ille magnus gratiae praedicator, Peccatum, inquit, non cognovi, nisi per legem (Rom. VII, 7): et, Si data esset, inquit, lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia (Galat. III, 21).
7 Opus est hoc gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum sanctarum, etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus eiusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, peiores eius efficiuntur inimici.
Augustinus HOME