monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 217, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 217, 3, 10.

1 Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae (Id. II, 2), princeps iste rector tenebrarum (Id. VI, 12), id est ipsorum diffidentiae filiorum, regens eos ad arbitrium suum, quod neque ipse habet liberum ad benefaciendum, sed ad maximam malevolentiam poena sui sceleris obduratum: unde nemo sanae fidei credit, aut dicit, hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti.
2 Quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae, nisi opera sua mala, et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sunt inimici fidei; per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis vehementer invidet, in aeternitate regnare?
3 Itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla velut opera bona, in quibus laudantur, per quasque gentes, praecipueque in gente Romana, qui praeclare gloriosissimeque vixerunt.
4 Sed quoniam, sicut veracissima Scriptura dicit, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et, Sine fide impossibile est utique placere Deo (Hebr. XI, 6), non hominibus; nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in Deum, nec ad Mediatorem, a quo solvuntur opera eius, credendo veniatur.
Augustinus HOME