monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 217, 3, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 217, 3, 9.

1 Potestas enim tenebrarum quid est, nisi potestas diaboli et angelorum eius, qui cum fuissent angeli lucis, in veritate per liberum arbitrium non stantes (Ioan. VIII, 44), sed inde cadentes, facti sunt tenebrae?
2 Non te ista doceo, sed quae nosti ut recorderis admoneo.
3 Huic igitur potestati tenebrarum, per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praevaricatio persuasa est, et in quo omnes cecidimus, subiectum est genus humanum: propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et parvuli, cum regenerantur in Christo.
4 Neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos pervenerint ratione utentis aetatis, habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, voluntatem, et in ea finientes istam vitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in charitate, praedestinati in adoptionem filiorum (Eph. I, 4, 5).
Augustinus HOME