monumenta.ch > Augustinus > 8
>>> Augustinus, Epistolae, 217, 3, 9.

Augustinus, Epistolae, 217, 3, 8.

1 Si vere volumus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus unde fit liberum.
2 Nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse captivum.
3 Responde, obsecro, quomodo dicit Apostolus, Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12, 13); si non ipse arbitrium nostrum, sed ipsum arbitrium se liberat?
4 Mendaciter ergo agimus gratias Patri, tanquam ipse faciat quod ipse non facit: et erravit qui dixit quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae.
5 Responde quomodo ad declinandum a malo, et faciendum bonum liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum?
6 unde nos si, quemadmodum dicit Apostolus, Deus eruit, ipse utique illud liberum fecit.
7 Quod tam magnum nostrum bonum, si per suae doctrinae praedicationem tantummodo facit; quid de iis dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit?
8 praedicanda tantum illis est doctrina divina, an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate divinitus eruantur?
9 Si tantummodo praedicandum esse dicis, iussioni Domini et orationibus Ecclesiae contradicis: si autem fateris pro eis orandum, id utique orandum fateris, ut eidem doctrinae, arbitrio liberato a tenebrarum potestate, consentiant.
10 Ita fit ut neque fideles fiant, nisi libero arbitrio, et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium.
11 Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis praecedentibus meritis vera monstratur; et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur, non elatione praecipitetur arbitrium, et qui gloriatur, non in homine, vel quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31).
Augustinus HOME