Augustinus, Epistolae, 217, 2, 7.
1 | Non fallamus homines, nam Deum fallere non valemus. |
2 | Prorsus non oramus Deum, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus. |
3 | Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. |
4 | Labia dolosa si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. |
5 | Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris; et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam. |