monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 217, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 217, 2, 6.

1 Orationem dominicam nosti, nec dubito te Deo dicere: Pater noster, qui es in coelis, etc.
2 Lege expositorem eius beatissimum Cyprianum, et quemadmodum exposuerit quod ibi dicitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra (Matth. VI, 9, 10), diligenter attende, et obedienter intellige: profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis Ecclesiae, secundum praeceptum Domini, dicentis, Orate pro inimicis vestris (Id. V, 44); et hoc orare, ut fiat voluntas Dei, sicut in eis qui iam fideles sunt et portant imaginem coelestis hominis, et propterea coeli nomine digni sunt; ita et in eis qui per infidelitatem nonnisi imaginem terreni hominis portant (I Cor. XV, 47-49), et ob hoc terra merito nuncupantur.
3 Nempe isti, pro quibus inimicis Dominus nos iussit orare, et gloriosissimus martyr sic exposuit quod in oratione dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, ut ipsis etiam poscamus fidem quam fideles habent: nempe ergo isti christianae pietatis inimici, legem Dei atque doctrinam qua Christi praedicatur fides, vel omnino audire nolunt, vel ad hoc audiunt sive etiam legunt ut irrideant et detestentur, et quanta possunt contradictione blasphement.
4 Inaniter igitur et perfunctorie potius quam veraciter pro eis, ut doctrinae cui adversantur, credendo consentiant, Deo fundimus preces, si ad eius non pertinet gratiam convertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum voluntates.
5 Inaniter etiam et perfunctorie potius quam veraciter magnas cum exsultatione agimus Deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit.
Augustinus HOME