3 | Si enim, quod scriptum est, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet; et, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX); et, Deus est enim qui operatur in vobis et velle: et multa huiusmodi, quibus commendatur vera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa cum datur; quia praevenit hominis voluntatem bonam, nec eam cuiusquam invenit in corde, sed facit: si ergo ita praepararet atque ita operaretur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam atque doctrinam libero eius adhiberet arbitrio, nec vocatione illa alta atque secreta sic eius ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret assensum; procul dubio eam legere, vel intelligere legendo, vel etiam exponere ac praedicare sufficeret, nec opus esset orare ut Deus ad fidem suam infidelium corda converteret, et conversis proficientem perseverantiam eiusdem gratiae suae largitate donaret. |