monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 217, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 217, 2, 4.

1 Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a Domino, dum doctrina eius legitur vel auditur, si homo veritati quam legit vel audit, sua consentiat voluntate.
2 Si enim lateret eum, inquis, doctrina Dei, non dirigerentur gressus eius, quibus directis vellet viam Dei.
3 Ac per hoc sic tantum putas a Domino gressus hominis dirigi ad eligendam viam Dei, quia sine doctrina Dei non ei potest innotescere veritas, cui propria voluntate consentiat.
4 Cui si consentit, inquis ( quod in eius libero arbitrio constitutum est), recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus eius ut viam eius velit, cuius doctrinam, suasione praecedente, subsequente consensione sectatur; quod libertate naturali, si vult, facit, si non vult, non facit; pro eo quod fecerit, praemium, vel supplicium recepturus.
5 Haec est illa Pelagianorum mala, male diffamata meritoque reprobata, et ab ipso etiam Pelagio, timente damnari in orientalium episcoporum iudicio, damnata sententia, qua dicunt gratiam Dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et usque adeo, frater, erimus graves corde, ut de gratia Dei, imo adversus gratiam Dei, eam pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto, sed tamen catholicos iudices timens Pelagius ipse damnavit!
Augustinus HOME