monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 217, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 217, 1, 3.

1 Quod si de precibus Ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude maiora, reprehende Apostolum, qui dixit, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7).
2 Neque enim dicturus es nihil mali eum facere qui non credit in Christum, aut qui fidem deserit Christi; ac per hoc qui dicit, ne quid faciatis mali, nec ista vult fieri: satisque illi non est praecipere, sed confitetur se Deum rogare ne fiant, sciens hominis voluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat.
3 A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam eius volet (Psal. XXXVI, 23): non dixit, Et viam eius discet, aut, tenebit, aut, ambulabit, aut aliquid huiusmodi quod posses dicere a Domino quidem dari, sed homini iam volenti; ut scilicet beneficium Dei quo gressus hominis dirigit, ut viam eius discat, teneat, gradiatur, sua homo voluntate praecedat, et hoc Dei donum praecedente sua voluntate mereatur.
4 Sed ideo dixit, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet, ut intelligeremus ipsam voluntatem bonam qua incipimus velle credere (quoniam Dei via quid est, nisi fides recta?) illius esse donum qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus.
5 Non enim ait Scriptura, A Domino gressus hominis diriguntur, quia viam eius voluit; sed, diriguntur, inquit, et volet.
6 Non igitur quia voluit, diriguntur; sed quia diriguntur, volet.
Augustinus HOME