monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 217, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 217, 1, 2.

1 Dic ergo apertissime nos pro iis quibus Evangelium praedicamus, non debere orare ut credant, sed eis tantummodo praedicare.
2 Exsere contra orationes Ecclesiae disputationes tuas: et quando audis sacerdotem Dei ad altare exhortantem populum Dei orare pro incredulis, ut eos Deus convertat ad fidem, et pro catechumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, et pro fidelibus, ut in eo quod esse coeperunt, eius munere perseverent; subsanna pias voces, et dic te non facere quod hortatur, id est, Deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare, eo quod non sint ista divinae miserationis beneficia, sed humanae officia voluntatis.
3 Et homo in Carthaginensi eruditus Ecclesia, etiam beatissimi Cypriani librum de Dominica Oratione condemna; quam doctor ille cum exponeret, ea petenda esse ostendit a Deo patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est a seipso.
Augustinus HOME