monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 217, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 217, 1, 1.

1 Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogavi Dominum, et donec mihi bona nuntientur, adhuc rogo ut litteras meas nec aspernanter sumas, et salubriter legas.
2 Si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram.
3 Quod si impetro, procul dubio non contradices huic ipsi principio epistolae meae.
4 Hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei.
5 Si hoc ergo pro charis nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse christianam, si et tu pro charis tuis talia vel orare te recolis, vel orare te debere cognoscis; quomodo dicis quod te audio dicere, Ut recte credamus in Deum et Evangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria voluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse?
6 Et ad hoc, cum audieris, Quid est ergo quod ait Apostolus, Deus in vobis operatur et velle, et perficere (Philipp. II, 13)?
7 respondes, Per legem suam, per Scripturas suas, Deum operari ut velimus, quas vel legimus vel audimus: sed eis consentire vel non consentire ita nostrum est, ut, si velimus, fiat; si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus.
8 Operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est ut velimus, cum nobis nota fiunt eius eloquia: sed si eis acquiescere nolumus, nos ut operatio eius nihil in nobis prosit efficimus.
9 Quae si dicis, profecto nostris orationibus contradicis.
Augustinus HOME