Augustinus, Epistolae, 215, 8.
1 | Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. |
2 | Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); in sinistram declinant. |
3 | Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. |
4 | Talium quippe verba sibi proponens Apostolus ait, Quid ergo dicemus? |
5 | permanebimus in peccato, ut gratia abundet? |
6 | atque his verbis hominum errantium, et Dei gratiam non intelligentium, respondit ut debuit, dicens, Absit. |
7 | Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Id. VI, 1, 2)? |
8 | Nihil potuit dici brevius et melius. |
9 | Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? |
10 | Ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. |
11 | Deus autem qui dives est in misericordia, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. |
12 | Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. |
13 | Deo vivatis. |
14 | Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus. |