monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 215, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 215, 7.

1 Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a dextris sunt?
2 Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum?
3 Declinare quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera, quae ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo.
4 Et ideo cum dixisset, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt quae a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram; secutus adiunxit, Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet.
5 Sic ergo intellige, quod tibi praeceptum est, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.
Augustinus HOME