monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 215, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 215, 6.

1 Nolite ergo declinare in dexteram neque in sinistram; quamvis laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a sinistris.
2 Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens, Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt.
3 Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus: de quibus in Psalmo legitur, Novit Dominus viam iustorum, et via impiorum peribit (Psal. I, 6).
4 Hanc enim non novit Dominus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non novi vos (Matth. XXV, 12, et Luc. XIII, 27).
5 Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia sive bona hominum, sive mala?
6 Sed quid est, Non vos novi, nisi tales vos ego non feci?
7 Quemadmodum illud quod dictum est de ipso Domino Iesu Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quid est non noverat, nisi quia non fecerat?
8 Ac per hoc quod dictum est, Vias quae a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est vias iustorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus (Eph. II, 10)?
9 Vias autem sinistras perversas, id est vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit, Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsae sunt a sinistris.
Augustinus HOME