monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 215, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 215, 5.

1 Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala.
2 Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt.
3 Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet (Prov. IV, 26, 27).
4 In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram.
5 Et tamen sine Dei gratia, si posset hoc fieri, non postea diceretur, Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.
Augustinus HOME