Augustinus, Epistolae, 215, 2.
1 | De qua difficillima quaestione, hoc est de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam iam eis dederam, tanquam citius redituris. |
2 | Et scripsi ad vos etiam librum, quem si, adiuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius iam futuras. |
3 | Portant autem secum et alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. |
4 | Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, eiusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis. |