monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 215, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 215, 1.

1 Cresconium, Felicem et alium Felicem Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha, noverit Charitas vestra.
2 Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Iesum Christum.
3 Sed rursum qui putat, quando ad iudicium Dominus venerit, non iudicari hominem secundum opera sua, qui iam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est.
4 Soli enim parvuli qui nondum habent opera propria vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris.
5 Caeteri autem omnes qui iam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, iudicium reportabunt.
6 Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt.
7 Ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci: gloria autem, et honor, et pax operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco (Rom. II, 9, 10).
Augustinus HOME