Augustinus, Epistolae, 214, 7.
1 | Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. |
2 | Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. |
3 | Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum arbitrium. |
4 | Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). |
5 | Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est ut intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. |
6 | Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus, non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Iacobus apostolus diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Iacobi I, 5). |
7 | Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. |
8 | Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. |
9 | Sit vobiscum Dominus. |