monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 214, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 214, 6.

1 Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini.
2 Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur.
3 Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8).
4 Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16.)
Augustinus HOME