monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 214, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 214, 5.

1 Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus.
2 Nullas enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere.
3 Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adiuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.
Augustinus HOME