monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 214, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 214, 4.

1 Propter quod ego in hac epistola quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum (Iacobi I, 17); ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
2 sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, misericordia eius praeveniet me (Psal. LVIII, 11); ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando iudicabitur mundus.
Augustinus HOME